- EXTISPICES
- EXTISPICESab extis inspiciendis dicti sunt olim Auspices, qui e victimatum in aris occisarum visceribus, ex artis suae quae Extispicina dicta est, disciplina consideratis, sutura praedicebant; de qua Cic. Extis, inquit, omnes fere utimur.Haec viguit inprimis Elide olim, n Graecia, ubi duae familiae erant, Iamidarum ac Clytidarum, ei ex professo addictae; nec non Telmeslae in Caria. In Italia primum Extispices omnes Hetrusci fuêre, in quorum regione ars haec maxime floruit: Romae a primo Rege Romulo instituti sunt, teste Dionys. l. 2. Er quidem apud Graecos totum victimae offerendae negotium Ιἑροσκοπία: ars rite mactandi Θυτικὴ: extorum inspectio, per Synecd. Η῾πατοσκοπία, interrogatio vero vel inquisitio, πευςτηρία, ut ex Sophoclis Electra discimus, dicta est. Secandi actionem ipsam ενωμοθετεῖν vocarunt, signa observari solita Σημεῖα et Extispices Σημειωτικοὺς, dixêre. Mali autem ominis erat, si victima ductorem non sponte sequeretur, sed vi pertrahenda eslet; vel si ex ducentium manibus sese proripuisset; si profugisset, si elapsa ictum fefellisset, vel percussa aut exiliislet altius, aut horridius exclamasset, aut non statim et quidem placide concidisset: vel si semianimis provoluta in terram, eandem pedibus calcitrasser importunius: difficulter exspirasset, vel iugulata non copioso diffluxisset sanguine, vel inter iugulandum triste aliquid infaustumque oculis auribusve occurrisset. haec enim offensi Numinis poenasqueve minirantis signa habebantur. Ita de sacrificio Aegysthi Tragicus,---- ---- Πᾶν δὲ σῶμ᾿ ἄνω κάτωΗ῎σπαςρεν᾿ ἠλάλαζε δὲ θνῆσκον φόνῳ.---- ---- Totum vero corpus sursum deorsumPalpitavit vociferatumque est moriens caede, etc.Quibus contraria signa Iaeta omnia portendebant. Ex dissectis deinvictimis, quod Fissiculationem vocabant, quodque proprie Extispicum erat, e signis salubribus noxiisque, ex habitu coloreque extorum, et fibrarum defectu aliquarum particulatum in praecipuis organis aut praeter naturam adnatis collectisque ex humorum affluxu abscessibus, sumebant coniecturas de eventuum conditione, in quam partem Numen, cui adornabatur sacrificium, propenderet. Exta autem dicebantur, quod ea Diis prosecrarentur, et maxime extarent eminerentque: Qualia erant iecur; pulmo, lien, cor, praecordia, renes lingua etc. in quibus Iecori principatus deferebatur: Unde Philostrat. Ε᾿ν ἥπατι, inquit, φασι τῆς ὰυτῶν μαντικῆς εἶναι τρίποδα οἰ δεινοὶ ταῦτα, in Hepate tripodem artis suae constituunt eius periti. Ab hoc igitur contemplationem Extorum ordiebantur: quod si grata, et nativa purpurâ ruberet, nullaque esset contaminatum labe: vel si caput eius auctum duplicatumve, aut geminum iecur reperirerur: vel si extremae fibrae versus interiora replicatae ac convolurae viserentur: haec eximiae felicitatis argumenta certissima dare, et magnas accessiones, potentiae amplificationem, prolationem finium, triumphos, summa dignitatum fastigia, designare augurabantur. Constituris eriam in iecore geminis capitibus, unum hosti, alterum illi, in cuius gratiam divinatio instituebatur, destinabant: Hesych. partem convexam iecoris hosti, concavam vero, illi qui exra rimabatur, attributam fuisserefert. Er quae quidem Graecis Ε῾ςτιὰς, i. e. familiaris: illa vero iisdem Ε᾿πίβολις ac Α᾿ντιςτάτις, Latinis Hostilis appellata est. Unde Manto apud Senec. oedipo Act. 2. sc. 2. v. 363.Hostile valido robore insurgit latus.Ubi per Hostile, iecoris partem Hostilem denotat. Hîc ergo, si alterutrum eorum corrugatum emarcuislet, quod Catoni Cos. exta immolanti A. U. C. 636. contigisse legitur; vel colorem habitum que suum quovis modo mutasset, aut plane evanuisset, quod eidem evenit etc. adversa omina minitari: Si vero velut inflatum atque distentum intumuisset, et florido enituisset colore, motuque alacri et con tinuo micasset, victoriam certam spondere videbatur. Caio Principi, et M. Marcello subito extabuisse annotatum est: quare praelio periisse est existimatus. Sedem illius, quam inprimis observari moris erat, Graeci δοχην`: spatium in medio, inter utramque partem, πυλαίαν, et ἐυρυχωρίαν; Hesych. ὁδοὺς et ἐκτροπὰς, Euripid. πυλὰς etc. vocarunt. A iecinore cor inspiciebant, quod Graecis iterum Καρδιοῦςθαι vel Καρδιουλκεῖν dictum, apud eos iam ante, apud Romanos vero demum in usu coepit esse, post Pyrrhi ex Italia discessum, Plin. l. 11. c. 7. Id si palpitaret, aut exiliret aut flaccesseret, aut minus iuste appareret, aut omni destirueretur pinguedine, aut coiusset in rugas, aut inter exta omnino non viseretur, exitii diraequeve, et aversae fortunae omina praebebat. Nam et Iulio Caesari, quo die purpureâ veste processit, et a coniuratis interfectus est, cor bis in optimis bobus defecit, et Caio Mario Uticae immolanti: Pertinaci quoque Caesari, utriusqueve visceris, hepatis ac cordis defectus in ea, quam ante mortem mactari iussit, victima interitum praenuntiavit. Si vero aut solito grandius, aut spissum, glabrumque et humectum, nec flaccidum, nex ex ariditate in plicas aut rugas contractum inveniretur, aut si summa in basi largiore pinguedine vestitum foret, aut ab agnila abriperetur, propitios haec Decos, et coeptis annuentes flatus que secundos aspiraturos, affirmabant. Corde explorato ad fellis, lienis, pulmonum, et membranarum viscera ambientium considerationem Extispices se vertebant; ubi similiter certa quaedam signa notabantur; quae omnia recensere longum nimis foret. Hoc saltem adicio, ex hac Extorum inspectione, Sacrificia divisa fuisse in Muta, in quibus nulla inerant signa: Arguta, quae conspicuas, et illustres notas exhibebant, et Regalia, quae ridentis Fortunae vultum ac felicitatem. policebantur. Adeps ubiqueve boni ominis erat, unde Aeschylus: Κνίσση τε κῶλα συγκαλύπτει; et σπλάγχνων πρύχες Euripidi memoratae. Post inspecta praefato modo viscera, flammae quoque, fumi, pix ex taedis collecta, tus incensum aliaque attente considerabantur, de quibus alibi. Nec omittendum, quod morem fuisse haruspicibus exta sine Rege spectare; et quae portenderentur referre, Curtius tradit de Alexandro suo loquens l. 7. c. 7. Forte et Romanis, sine Imperatore, inde enim frequens phrasis, Exta nuntiare, ut apud Suet. Caes. c. 77. Haruspice tristia et sine corde exta ---- nuntiante. Uti nec auspiciis interfuêrunt, claro Pullarii examplo, apud Liv. l. 10. c. 40. qui auspicium mentiri ausus, tripudium solistimum Consuli nuntiavit. Reperias tamen, ubi ipsi interfuerint. Namque et Pertinax, supra memoratus, ipse adfuit apud Capitolin. c. 11. et apud Vert., ipsum Regem exta prosecuisse, ex Liv. colligitur l. 5. c. 21. Sic apud Tacit. Hist. l. 4. c. 53. Helvidius, ibid. l. 1. c. 27. Galba apud Liv. l. 29. c. 27. Scipio, apud Suet. Aug. c. 1. Octav. extispicio praesentes fuêrunt. Freinshemius ad Curt. dict. loc. Sed nec Exta rapientiumceleritas, indigitatur Senecae Oedipo Act. 2. v. 391.Nec fibra vivis rapta pectoribus potestCiere nomen ------------Rapi enim illa consuevisse, ut spirantia, et palpitantia consulerentur Arnobii, Virgilii, aliorum, testimoniis probat Brisson. Formul. laudatus Delrio ad Sen. loc. cit. Vide eum quoque ad v. 553. ubi hanc inspectionem rite factam non esse, nisi adhuc vivae pecudis utero erepta Exta palpitassent, trepidassentque docet fuisse creditum. In omnibus vero Extis maxime summitates fibrarum, τὰ κορῖα, ac capita observari consuevisse, Farnab. monet, ad eund. Poetam ibid. v. 360. Nec stolidarum gentium persuasio, Exta notis quibusdam signati a Diis varieque commoveri ac quasi animari, indigitata Octavio, in his Minucii Fel. Isti igitur impuri spirius ------ dum nonnumquam extorum fibras animant ---- oracula efficiunt falsis pluribus involuta. Unde Tibull. l. 2. El. 5. v. XI. et seqq.Tu procul eventura vides: tibi deditus AugurScit bene, quid fati provida cantet avis.Tuque Regis sortes, per te praesentit haruspex,Publica signavit cum Deus exta notis.Et Stat. Theb. l. 5. v. 176.------------ Et in nullis spirat Deus integer extisUbi tamen Lutat. in voce Dei, signum aliquod in extis denotati, quod si integrum appateret, laetum, sin dimidium, triste habitum, ait sine teste alio, nisi huc referas, quod idem Poeta Deos in extis salire dicit loco mox citando. A Gentilibus foeda haec superstitio ad Israelitas quoque transiit, dictusque illis est Extispex Roe baccabed i. e. Inspector iecoris. Cuius specimen exhibetur apud Ezech. c. 21. v. 26. Nam stabit Rex Babyloniae in bivio, in capite duarum viarum, ad divinandum divinationem: terget cultros, cousulet imagines, inspiciet iecur etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 11. Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 7. c. 1. Godwin. de ritibus Hebr. l. 4. c. 10. et supra in voce Exta. Insuper Fragmentum Labenus ex l. 11 de disciplinis Hetruscis apud Fulgentium Placiadem in manalem. Salmas. ad Solin. p. 129. Casp. Barth. ad Statii v. 178. Theb. l. 8.------------ Aut caesis saliat quod Numen in extis,ut et hîc passim, inprimis in voce Magmentum, item Prosiciae, et ubi de sacrificiali verbo, Reddere. Addam saltem, quae apud Hesich. Extispicinae vel Haruspicinae vocabula vel signa occurrunt: ut Gap desc: Hebrew, quam vocem interpretatur, σημεῖα ἐπὶ τοῦἥπατος. Sic alibi Gap desc: Hebrew interpretatur idem σημεῖον εν θυτικῇ, ἐπὶ τῶ ἥπατος. Item ΔΟΛΟΥ ΤΡΑΠΕΖΑ, ἐπι ἣπατος σημεῖον, et alio loco ΕΣΤΙΑΣ ΧΩΡΟΣ, μέρος τοῦ ἥπατος εν θυτικῆ; est etiam Gap desc: Hebrew eidem σημεῖον huiusmodi, item ΔΙΟΣΚΟΥΡΟΙ. ΕΓΓΥΗ. ΕΠΙΘΕΟΣ. ΚΩΛΥΤΗΡ. ΠΟΤΑΜΟΣ ΤΑΦΟΣ. ΠΥΛΑΙ. quae et similia his nomina erant signorum, quae in mactatis victimis observaverant, et ex quibus responsa dabant consultantibus. ΛΟΒΟΣ quoque, etsi σημεῖον non erat, proprium tamen eius artis verbum fuisse observant vett. Critici. In Hepate autem tripodem Vaticinatricis artis collocasse Extispices, docer quoque Philostrat. l. 8. etc. Vide Casaub. ad Capitolin. in Pertin. ad verba Caput extorum non deprehendit. infra etiam aliquid in voce Splanchnoptes Sublata tandem in Orbe Romano insania haec, ac vetita est a Christianismo Imperatorum Theodosio A. cuius ea de re Constitutio talis: Ne quis mortalium ita faciendi sacrificii audaciam sumat,ut inspeclione iecoris Extorumque praesagio vanae spem promissionis accipiat, vel (quod est deterius) sutura sub exsecrabili consultatione cognoscat, l. 2. Cod. de paganis. Vide God. Stewechium Electis Arnobianis l. 4. magis vero Anton. van Dalen de Oraculis Dissertat 1. p. 126. ubi in sensum edicti accuratius inquirit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.